- MONETARII autem
- MONETARII autemeorumque Praepositus, sive Procurator, )quem Praepositum monetae vocat Amm. Marcellin. item Procuratorem monetae l. 28. Rationalem simpliciter Vopisc. in Aurel. c. 38. Suidas τὸν ἄρχοντα Μονηταρίων) militârunt sub sacri aerarii Praefecto, quem maioris aerarii Procuratorem appellat Spartian. in Diadumeno c. 4. seu, post Constantinum, sub dispositione Comitis Sacrarum Largitionum, qui praefectus olim erat ac dicebatur sacri Aerarii. Hi, auctore Felicissimo, ultimo servorum, verba sunt Aureliani, Imperatoris, ad Ulpium Patrem, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt: compressiseptem milibus Hiberorum Ripariensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis. Quam seditionem intramuranam paulo ante vocavit: quod intra Urbis Romae septa desaeviisset. Causam Eutropius addit, vitiatas monetas; Victor autem, quod nummariam notam corrosissent etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano. c. 30. Nec omittendum, in Monetis Regum Franciae primae stirpis, licet horum vultus et imago illis imprimeretur; nomen tamen corum titulosque plerumque omitti: sed nomen Monetarii adiectum, cum litteris, M. vel MO. vel MON> vel. MONET. aut MONITAR. etc. quae Monetarius sonant; atque ex altera parte, Urbis nomen, in qua cusa moneta, Car. du Fresne in Glossar. Id quod etiam in Anglia obtinuisse, colligitur ex nummo Plecmundi Archiepiscopi qui vixit A. C. 889. apud Seldenum ad Eadmerum p. 217. Sed et vocem Monetarii, non tam Α᾿ργεροκόπον, i. e. eum, qui monetam cudit et signat, aut illum, qui ius cudendae monetae habet; quam ipsum nonnumquam, ad quem emolumenta Monetariae rei pertinent, denotare, observat Lucas Acherius ad Herimannum de Restaurat. S. Martini Tornac. c. 59. ubi Goswinus, Frater Castellani Tornacensis, Monetarius agnominatur, quod csset Dominus Monetae Tornacensis, cuius ius cuden dae ad Episcopum pertinebat, apud Eund.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.